monumenta.ch > Lucanus > 2
Lucanus, Bellum civile, I <<<     >>> III

ubk205.13 v-15  hab4112.9 v-13  csg864.141  csg863.26  bnf13045.13-a18  bnf10315.14-a16  bnf10314.14-a20  bnf8041.25-27  bnf8040.15-a12  bnf8039.10-b36  bnf7900.59 v-a41  bbb45.6r-b16  bav1685.7 v-30  bav1684.4 r-b41  bav1683.2 r-10  bav869.65 v-3  Liber II HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Iamque irae patuere deum manifestaque belli
2 signa dedit mundus legesque et foedera rerum
3 praescia monstrifero vertit natura tumultu
4 indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi,
5 sollicitis visum mortalibus addere curam,
6 noscant venturas ut dira per omina clades?
7 sive parens rerum, cum primum informia regna
8 bnf8039.11 materiamque rudem flamma cedente recepit,
9 fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet
10 bav1684.4 v se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
11 fatorum inmoto divisit limite mundum,
12 sive nihil positum est, sed fors incerta vagaturcsg863.27
13 fertque refertque vices et habet mortalia casus,
14 sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri
15 ubk205.14 r mens hominum fati; liceat sperare timenti.
16 ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi
17 bnf8041.26 constatura fides superum, ferale per urbem
18 iustitium; latuit plebeio tectus amictu
19 omnis honos, nullos comitata est purpura fasces.
20 tum questus tenuere suos magnusque per omnis
21 erravit sine voce dolor. sic funere primo
22 attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
23 bav1685.8 r conclamata iacent nec mater crine soluto
24 exigit ad saevos famularum bracchia planctus,
25 sed cum membra premit fugiente rigentia vita
26 csg864.142 bbb45.6v vultusque exanimes oculosque in morte minaces,
27 necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens
28 miraturque malum. cultus matrona priores
29 hab4112.10 r bav869.66 r deposuit maestaeque tenent delubra catervae:
30 hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
31 adflixere solo, lacerasque in limine sacro
32 attonitae fudere comas votisque vocari
33 adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
34 bav1683.2 v nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
35 divisere deos, et nullis defuit aris
36 invidiam factura parens. quarum una madentis
37 scissa genas, planctu liventis atra lacertos,
38 'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres,
39 bnf10314.15 nunc laniate comas neve hunc differte dolorem
40 et summis servate malis. nunc flere potestas
41 dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter
42 gaudendum est. ' his se stimulis dolor ipse lacessit.
43 nec non bella viri diversaque castra petentescsg863.28
44 effundunt iustas in numina saeva querellas.
45 ubk205.14 v 'o miserae sortis, quod non in Punica nati
46 tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
47 non pacem petimus, superi: date gentibus iras,
48 nunc urbes excite feras; coniuret in arma
49 mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis
50 bnf8040.16 agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister,
51 fundat ab extremo flavos Aquilone Suebos
52 Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes
53 reddite nos populis: civile avertite bellum.
54 bnf10315.15 hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis
55 alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras;
56 nulla vacet tibi, Roma, manus. vel, perdere nomen
57 bnf7900.60 r si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes
58 plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
59 bnf8041.27 bav869.66 v saeve parens, utrasque simul partesque ducesque,
60 csg864.143 dum nondum meruere, feri. tantone novorum
61 proventu scelerum quaerunt uter imperet urbi?
62 vix tanti fuerat civilia bella movere
63 ut neuter. ' talis pietas peritura querellas
64 egerit. at miseros angit sua cura parentes,
65 oderuntque gravis vivacia fata senectae
66 servatosque iterum bellis civilibus annos.
67 atque aliquis magno quaerens exempla timori
68 bnf13045.14 'non alios' inquit 'motus tum fata parabant
69 hab4112.10 v cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos
70 exul limosa Marius caput abdidit ulva.
71 stagna avidi texere soli laxaeque paludes
72 depositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferri
73 bav1685.8 v exedere senem longusque in carcere paedor.csg863.29
74 consul et eversa felix moriturus in urbe
75 ubk205.15 r poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit
76 bav1683.3 r saepe virum, frustraque hosti concessa potestas
77 sanguinis invisi, primo qui caedis in actu
78 deriguit ferrumque manu torpente remisit.
79 viderat inmensam tenebroso in carcere lucem
80 terribilisque deos scelerum Mariumque futurum,
81 audieratque pavens "fas haec contingere non est
82 colla tibi; debet multas hic legibus aevi
83 ante suam mortes: vanum depone furorem."
84 si libet ulcisci deletae funera gentis,
85 hunc, Cimbri, servate senem. non ille favore
86 numinis, ingenti superum protectus ab ira,
87 vir ferus et Romam cupienti perdere fato
88 sufficiens. idem pelago delatus iniquo
89 bav869.67 r hostilem in terram vacuisque mapalibus actus
90 nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae
91 et Poenos pressit cineres. solacia fati
92 bnf8039.12 Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes
93 ignovere deis. Libycas ibi colligit iras.
94 csg864.144 ut primum fortuna redit, servilia solvit
95 agmina, conflato saevas ergastula ferro
96 bnf10314.16 exeruere manus. nulli gestanda dabantur
97 signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum
98 bnf8041.28 adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille,
99 quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor
100 corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit!
101 nobilitas cum plebe perit, lateque vagatus
102 ensis, et a nullo revocatum pectore ferrum.
103 stat cruor in templis multaque rubentia caedecsg863.30
104 lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas:
105 ubk205.15 v non senis extremum piguit vergentibus annis
106 bbb45.7r praecepisse diem, nec primo in limine vitae
107 infantis miseri nascentia rumpere fata.
108 bav1684.5 r crimine quo parvi caedem potuere mereri?
109 hab4112.11 r sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris
110 bnf8040.17 impetus, et visum lenti quaesisse nocentem.
111 in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus
112 victor ab ignota vultus cervice recisos
113 dum vacua pudet ire manu. spes una salutis
114 oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
115 mille licet gladii mortis nova signa sequantur,
116 degener o populus, vix saecula longa decorum
117 bav1683.3 v sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi
118 et vitam dum Sulla redit. cui funera vulgi
119 bav869.67 v flere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi,
120 innumeras inter carpentis membra coronae
121 discessisse manus, aut te, praesage malorum
122 bnf10315.16 Antoni, cuius laceris pendentia canis
123 bav1685.9 r ora ferens miles festae rorantia mensae
124 inposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos;
125 saeva tribunicio maduerunt robora tabo.
126 te quoque neclectum violatae, Scaevola, Vestae
127 ante ipsum penetrale deae semperque calentis
128 csg864.145 mactavere focos; parvom set fessa senectus
129 sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.
130 septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.
131 ille fuit vitae Mario modus, omnia passo
132 quae peior fortuna potest, atque omnibus uso
133 quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.csg863.31
134 iam quot apud Sacri cecidere cadavera Portum
135 ubk205.16 r aut Collina tulit stratas quot porta catervas,
136 tum cum paene caput mundi rerumque potestas
137 mutavit translata locum, Romanaque Samnis
138 bnf8041.29 ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
139 Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.
140 ille quod exiguum restabat sanguinis urbi
141 hausit; dumque nimis iam putria membra recidit
142 excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
143 qua morbi duxere, manus. periere nocentes,
144 sed cum iam soli possent superesse nocentes.
145 tum data libertas odiis, resolutaque legum
146 frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur
147 sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victor
148 iusserat. infandum domini per viscera ferrum
149 hab4112.11 v exegit famulus, nati maduere paterno
150 bav869.68 r sanguine, certatum est cui cervix caesa parentis
151 bnf13045.15 cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.
152 busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis
153 bnf7900.60 v corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.
154 hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,
155 hic se praecipiti iaculatus pondere dura
156 bnf10314.17 dissiluit percussus humo, mortesque cruento
157 victori rapuere suas; hic robora busti
158 bav1683.4 r exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso
159 desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes.
160 colla ducum pilo trepidam gestata per urbem
161 et medio congesta foro: cognoscitur illic
162 quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum
163 csg864.146 vidit Bistonii stabulis pendere tyranni,csg863.32
164 postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens
165 ubk205.16 v tot laceros artus Pisaea flevit in aula.
166 cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo
167 amisere notas, miserorum dextra parentum
168 colligit et pavido subducit cognita furto.
169 meque ipsum memini, caesi deformia fratris
170 bnf8040.18 ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis,
171 omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis
172 perque omnis truncos, cum qua cervice recisum
173 bav1685.9 v conveniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes
174 placatos Catuli referam? cum victima tristis
175 inferias Marius forsan nolentibus umbris
176 bnf8041.30 pendit inexpleto non fanda piacula busto,
177 bnf8039.13 cum laceros artus aequataque vulnera membris
178 vidimus et toto quamvis in corpore caeso
179 nil animae letale datum, moremque nefandae
180 dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
181 avolsae cecidere manus exsectaque lingua
182 palpitat et muto uacuum ferit aera motu.
183 bav869.68 v hic aures, alius spiramina naris aduncae
184 amputat, ille cavis evolvit sedibus orbes
185 ultimaque effodit spectatis lumina membris.
186 bbb45.7v vix erit ulla fides tam saevi criminis, unum
187 tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae
188 fracta sub ingenti miscentur pondere membra,
189 nec magis informes veniunt ad litora trunci
190 hab4112.12 r bnf10315.17 qui medio periere freto. quid perdere fructum
191 iuvit et, ut vilem, Marii confundere vultum?
192 ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret
193 agnoscendus erat. vidit Fortuna colonoscsg863.33
194 Praenestina suos cunctos simul ense recepto
195 ubk205.17 r unius populum pereuntem tempore mortis.
196 tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus,
197 csg864.147 concidit et miserae maculavit ovilia Romae.
198 tot simul infesto iuvenes occumbere leto
199 saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae
200 aut terrae caelique lues aut bellica clades,
201 bav1683.4 v numquam poena fuit. densi vix agmina vulgi
202 bav1684.5 v inter et exangues inmissa morte catervas
203 victores movere manus; vix caede peracta
204 procumbunt, dubiaque labant cervice; sed illos
205 magna premit strages peraguntque cadavera partem
206 caedis: viva graves elidunt corpora trunci.
207 intrepidus tanti sedit securus ab alto
208 spectator sceleris: miseri tot milia vulgi
209 non timuit iussisse mori. congesta recepit
210 omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
211 in fluvium primi cecidere, in corpora summi.
212 praecipites haesere rates, et strage cruenta
213 interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,
214 bnf8041.31 bav869.69 r ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti
215 vis sibi fecit iter campumque effusa per omnem
216 bnf10314.18 praecipitique ruens Tiberina in flumina rivo
217 haerentis adiuvit aquas; nec iam alveus amnem
218 nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
219 tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas
220 sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.
221 hisne salus rerum, felix his Sulla vocari,
222 his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
223 bav1685.10 r haec rursus patienda manent, hoc ordine bellicsg863.34
224 ibitur, hic stabit civilibus exitus armis.
225 ubk205.17 v quamquam agitant graviora metus, multumque coitur
226 humani generis maiore in proelia damno.
227 exulibus Mariis bellorum maxima merces
228 Roma recepta fuit, nec plus victoria Sullae
229 praestitit invisas penitus quam tollere partes:
230 hab4112.12 v bnf8040.19 hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes
231 csg864.148 concurrunt. neuter civilia bella moveret
232 contentus quo Sulla fuit. ' sic maesta senectus
233 praeteritique memor flebat metuensque futuri.
234 bnf13045.16 at non magnanimi percussit pectora Bruti
235 terror et in tanta pavidi formidine motus
236 pars populi lugentis erat, set nocte sopora,
237 Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes,
238 atria cognati pulsat non ampla Catonis.
239 invenit insomni volventem publica cura
240 fata virum casusque urbis cunctisque timentem
241 securumque sui, farique his vocibus orsus:
242 'omnibus expulsae terris olimque fugatae
243 bav1683.5 r virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
244 excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
245 bav869.69 v derige me, dubium certo tu robore firma.
246 namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur,
247 dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris
248 inconcussa tenens dubio vestigia mundo,
249 bnf7900.61 r an placuit ducibus scelerum populique furentis
250 cladibus inmixtum civile absolvere bellum?
251 bnf8041.32 quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:
252 hos polluta domus legesque in pace timendae,
253 hos ferro fugienda fames mundique ruinaecsg863.35
254 permiscenda fides. nullum furor egit in arma;
255 ubk205.18 r castra petunt magna victi mercede: tibi uni
256 per se bella placent? quid tot durare per annos
257 profuit inmunem corrupti moribus aevi?
258 bnf10315.18 hoc solum longae pretium virtutis habebis:
259 accipient alios, facient te bella nocentem.
260 ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,
261 bnf8039.14 has etiam movisse manus. nec pila lacertis
262 missa tuis caeca telorum in nube ferentur:
263 ne tanta in cassum virtus eat, ingeret omnis
264 se belli fortuna tibi. quis nolet in isto
265 csg864.149 ense mori, quamvis alieno vulnere labens,
266 bbb45.8r et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis
267 otia solus ages, sicut caelestia semper
268 inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
269 fulminibus propior terrae succenditur aer,
270 hab4112.13 r imaque telluris ventos tractusque coruscos
271 flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus.
272 lege deum minimas rerum discordia turbat,
273 bav1685.10 v pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures
274 accipient tantum venisse in proelia civem!
275 nam praelata suis numquam diversa dolebit
276 bnf10314.19 castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni,
277 si bellum civile placet. pars magna senatus
278 et duce privato gesturus proelia consul
279 sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem
280 sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe
281 solus Caesar erit. quod si pro legibus arma
282 ferre iuvat patriis libertatemque tueri
283 nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,csg863.36
284 post bellum victoris habes. ' sic fatur; at illi
285 ubk205.18 v bav1683.5 v arcano sacras reddit Cato pectore voces.
286 'summum, Brute, nefas civilia bella fatemur,
287 sed quo fata trahunt virtus secura sequetur.
288 bnf8041.33 crimen erit superis et me fecisse nocentem.
289 sidera quis mundumque velit spectare cadentem
290 bnf8040.20 expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,
291 terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
292 complossas tenuisse manus? gentesne furorem
293 Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur
294 diductique fretis alio sub sidere reges,
295 otia solus agam? procul hunc arcete furorem,
296 bav1684.6 r o superi, motura Dahas ut clade Getasque
297 securo me Roma cadat. ceu morte parentem
298 natorum orbatum longum producere funus
299 csg864.150 ad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris
300 inseruisse manus constructoque aggere busti
301 ipsum atras tenuisse faces, non ante revellar
302 exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque
303 nomen, Libertas, et inanem persequar umbram.
304 sic eat: inmites Romana piacula divi
305 plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.
306 o utinam caelique deis Erebique liceret
307 hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
308 devotum hostiles Decium pressere catervae:
309 me geminae figant acies, me barbara telis
310 hab4112.13 v Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastis
311 excipiam medius totius vulnera belli.
312 hic redimat sanguis populos, hac caede luatur
313 quidquid Romani meruerunt pendere mores.csg863.37
314 ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes
315 ubk205.19 r regna pati pereunt? me solum invadite ferro,
316 me frustra leges et inania iura tuentem.
317 hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum
318 bnf13045.17 gentibus Hesperiis: post me regnare volenti
319 non opus est bello. quin publica signa ducemque
320 Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit,
321 hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
322 non bene conpertum est: ideo me milite vincat
323 ne sibi se vicisse putet. ' sic fatur, et acris
324 bnf8041.34 bav1685.11 r irarum movit stimulos iuvenisque calorem
325 excitat in nimios belli civilis amores,
326 bnf10315.19 bav1683.6 r interea Phoebo gelidas pellente tenebras
327 pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto
328 Hortensi maerens inrupit Marcia busto.
329 quondam virgo toris melioris iuncta mariti,
330 mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est
331 tertia iam suboles, alios fecunda penates
332 inpletura datur geminas et sanguine matris
333 csg864.151 permixtura domos; sed, postquam condidit urna
334 supremos cineres, miserando concita vultu,
335 effusas laniata comas contusaque pectus
336 verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,
337 bnf10314.20 non aliter placitura viro, sic maesta profatur:
338 'dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi
339 iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos:
340 visceribus lassis partuque exhausta revertor
341 iam nulli tradenda viro. da foedera prisci
342 inlibata tori, da tantum nomen inane
343 conubii; liceat tumulo scripsisse "Catoniscsg863.38
344 Marcia", nec dubium longo quaeratur in aevo
345 bnf8039.15 mutarim primas expulsa an tradita taedas.
346 ubk205.19 v bbb45.8v non me laetorum sociam rebusque secundis
347 accipis: in curas venio partemque laborum.
348 bnf7900.61 v da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar
349 et sit civili propior Cornelia bello?'hab4112.14 rbnf8040.22
350 hae flexere virum voces, et, tempora quamquam
351 sint aliena toris iam fato in bella vocante,
352 foedera sola tamen vanaque carentia pompa
353 iura placent sacrisque deos admittere testes.
354 festa coronato non pendent limine serta,
355 infulaque in geminos discurrit candida postes,
356 legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis
357 stat torus et picto vestes discriminat auro,
358 turritaque premens frontem matrona corona
359 translata vitat contingere limina planta;
360 bnf8041.35 non timidum nuptae leviter tectura pudorem
361 lutea demissos velarunt flammea vultus,
362 balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,
363 colla monile decens umerisque haerentia primis
364 suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
365 sicut erat, maesti servat lugubria cultus
366 quoque modo natos hoc est amplexa maritum.
367 bav1683.6 v obsita funerea celatur purpura lana,
368 csg864.152 non soliti lusere sales, nec more Sabino
369 excepit tristis convicia festa maritus.
370 pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:
371 iunguntur taciti contentique auspice Bruto.
372 ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
373 caesariem duroque admisit gaudia vultu
374 bav1685.11 v (ut primum tolli feralia viderat arma,
375 intonsos rigidam in frontem descendere canos
376 ubk205.20 r passus erat maestamque genis increscere barbam:
377 uni quippe vacat studiis odiisque carenti
378 humanum lugere genus), nec foedera prisci
379 sunt temptata tori: iusto quoque robur amori
380 restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis
381 secta fuit, servare modum finemque tenere
382 naturamque sequi patriaeque inpendere vitam
383 nec sibi sed toti genitum se credere mundo.
384 huic epulae vicisse famem, magnique penates
385 summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis
386 hirtam membra super Romani more Quiritis
387 induxisse togam, Venerisque hic us usus,
388 bav1684.6 v progenies: urbi pater est urbique maritus,
389 iustitiae cultor, rigidi servator honesti,
390 hab4112.14 v in commune bonus; nullosque Catonis in actus
391 subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
392 interea trepido discedens agmine Magnus
393 moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
394 bnf10315.20 haec placuit belli sedes, hinc summa moventem
395 hostis in occursum sparsas extendere partis,
396 bnf8041.36 umbrosis mediam qua collibus Appenninus
397 bnf10314.21 erigit Italiam nulloque a vertice tellus
398 altius intumuit propiusque accessit Olympo.
399 mons inter geminas medius se porrigit undas
400 inferni superique maris, collesque coercent
401 bnf13045.18 hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,
402 csg864.153 illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
403 fontibus hic vastis inmensos concipit amnescsg863.40
404 fluminaque in gemini spargit divortia ponti
405 (in laevum cecidere latus veloxque Metaurus
406 ubk205.20 v Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro
407 Senaque et Hadriacas qui verberat Aufidus undas;
408 bav1683.7 r quoque magis nullum tellus se solvit in amnem
409 Eridanus fractas devoluit in aequora silvas
410 bnf8040.23 Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum
411 populea fluvium ripas umbrasse corona,
412 cumque diem pronum transverso limite ducens
413 succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
414 gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
415 hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
416 non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
417 Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas;
418 non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem,
419 Hister casuros in quaelibet aequora fontes
420 accipit et Scythicas exit non solus in undas.
421 dexteriora petens montis declivia Thybrim
422 unda facit Rutubamque cavum. delabitur inde
423 Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae
424 Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae
425 Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni
426 bbb45.9r tesca Siler nullasque vado qui Macra moratus
427 alnos vicinae procurrit in aequora Lunae).
428 longior educto qua surgit in aera dorso,
429 Gallica rura videt devexasque excipit Alpes.
430 hab4112.15 r bnf8039.16 tunc Umbris Marsisque ferax domitusque Sabello
431 vomere, piniferis amplexus rupibus omnis
432 bnf8041.37 indigenas Latii populos, non deserit ante
433 Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,csg863.41
434 extenditque suas in templa Lacinia rupes,
435 longior Italia, donec confinia pontus
436 ubk205.21 r csg864.154 solveret incumbens terrasque repelleret aequor,
437 at, postquam gemino tellus elisa profundo est,
438 extremi colles Siculo cessere Peloro.
439 Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso
440 gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantis
441 Hesperiae fines vacuosque inrumpat in agros
442 atque ipsum non perdat iter consertaque bellis
443 bella gerat. non tam portas intrare patentis
444 bnf7900.62 r quam fregisse iuvat, nec tam patiente colono
445 arva premi quam si ferro populetur et igni.
446 concessa pudet ire via civemque videri.
447 tunc urbes Latii dubiae varioque favore
448 ancipites, quamquam primo terrore ruentis
449 cessurae belli, denso tamen aggere firmant
450 bav1683.7 v moenia et abrupto circumdant undique vallo,
451 saxorumque orbes et quae super eminus hostem
452 tela petant altis murorum turribus aptant.
453 pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
454 cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster
455 flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur,
456 si rursus tellus pulsu laxata tridentis
457 Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,
458 quamvis icta novo, ventum tenuere priorem
459 aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro
460 bnf10314.22 vindicat unda Notum. facilis sed vertere mentes
461 terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
462 bnf10315.21 gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,
463 iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.csg863.42
464 nec gerit auspiciis civilia bella paternis
465 Caesaris audito conversus nomine Sulla.
466 ubk205.21 v Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
467 per diversa ruens neclecto moenia tergo,
468 qua silvae, qua saxa, fugit. depellitur arce
469 bnf8041.38 Lentulus Asculea; victor cedentibus instat
470 hab4112.15 v csg864.155 bnf8040.24 devertitque acies, solusque ex agmine tanto
471 dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.
472 tu quoque nudatam commissae deseris arcem,
473 Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes
474 his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis
475 Parthorum seducta metu, qua Gallica damna
476 supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret
477 donavit socero Romani sanguinis usum.
478 at te Corfini validis circumdata muris
479 tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica servat
480 bav1684.7 r oppositus quondam polluto tiro Miloni.
481 ut procul inmensam campo consurgere nubem
482 ardentisque acies percussis sole corusco
483 conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit
484 bnf13045.19 'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem.
485 et tu montanis totus nunc fontibus exi
486 atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos
487 discussa conpage feras. hoc limite bellum
488 haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
489 praecipitem cohibete ducem: victoria nobis
490 hic primum stans Caesar erit. ' nec plura locutus
491 devoluit rapidum nequiquam moenibus agmen.
492 bav1683.8 r nam prior e campis ut conspicit amne soluto
493 rumpi Caesar iter calida prolat ab iracsg863.43
494 'non satis est muris latebras quaesisse pavori?
495 obstruitis campos fluviisque arcere paratis,
496 ubk205.22 r ignavi? non, si tumido me gurgite Ganges
497 summoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo
498 post Rubiconis aquas. equitum properate catervae,
499 ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.'
500 haec ubi dicta, levis totas accepit habenas
501 in campum sonipes, crebroque simillima nimbo
502 trans ripam validi torserunt tela lacerti.
503 ingreditur pulsa fluvium statione vacantem
504 csg864.156 Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces.
505 et iam moturas ingentia pondera turris
506 bnf8041.39 bbb45.9v erigit, et mediis subrepit vinea muris:
507 ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
508 captivum traxere ducem, civisque superbi
509 constitit ante pedes. vultu tamen alta minaci
510 hab4112.16 r nobilitas recta ferrum cervice poposcit.
511 scit Caesar poenamque peti veniamque timeri.
512 'vive, licet nolis, et nostro munere' dixit
513 'cerne diem. victis iam spes bona partibus esto
514 bnf8039.17 exemplumque mei. vel, si libet, arma retempta,
515 et nihil hac venia, si viceris, ipse paciscor. '
516 fatur et astrictis laxari vincula palmis
517 imperat. heu, quanto melius vel caede peracta
518 parcere Romano potuit fortuna pudori!
519 poenarum extremum civi, quod castra secutus
520 sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
521 ignosci. premit ille gravis interritus iras,
522 et secum 'Romamne petes pacisque recessuscsg863.44
523 bnf10314.23 degener? in medios belli non ire furores
524 iam dudum moriture paras? rue certus et omnis
525 lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus. '
526 ubk205.22 v nescius interea capti ducis arma parabat
527 Magnus, ut inmixto firmaret robore partis.
528 iamque secuturo iussurus classica Phoebo
529 temptandasque ratus moturi militis iras
530 bnf10315.22 bnf8040.25 adloquitur tacitas veneranda voce cohortes.
531 'o scelerum ultores melioraque signa secuti,
532 o vere Romana manus, quibus arma senatus
533 bav1683.8 v non privata dedit, votis deposcite pugnam,
534 ardent Hesperii saevis populatibus agri,
535 Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes,
536 iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
537 di melius, belli tulimus quod damna priores:
538 csg864.157 coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma
539 supplicium poenamque petat. neque enim ista vocari
540 bnf7900.62 v proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram;
541 nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina paravit
542 arsuras in tecta faces sociusque furoris
543 Lentulus exertique manus vaesana Cethegi.
544 bnf8041.40 o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis
545 te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
546 ad Cinnas Mariosque venis. sternere profecto
547 ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis
548 passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,
549 quique feros movit Sertorius exul Hiberos.
550 hab4112.16 v quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
551 invideo nostrasque manus quod Roma furenticsg863.45
552 opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes
553 et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
554 ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti.
555 te quoque si superi titulis accedere nostris
556 ubk205.23 r iusserunt, valet, en, torquendo dextera pilo,
557 fervidus haec iterum circa praecordia sanguis
558 incaluit; disces non esse ad bella fugaces
559 qui pacem potuere pati. licet ille solutum
560 defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas:
561 dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
562 quo potuit civem populus perducere liber
563 ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.
564 non privata cupis, Romana quisquis in urbe
565 Pompeium transire paras. hinc consul uterque,
566 hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
567 victor erit? non tam caeco trahis omnia cursu
568 bnf13045.20 teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis
569 Gallia iam lustris aetasque inpensa labori
570 dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis
571 Oceanumque vocans incerti stagna profundi
572 csg864.158 territa quaesitis ostendit terga Britannis?
573 an vanae tumuere minae quod fama furoris
574 expulit armatam patriis e sedibus urbem?
575 heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur.
576 qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
577 bav1683.9 r ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
578 omne fretum metuens pelagi pirata reliquit
579 angustaque domum terrarum in sede poposcit.
580 bnf10314.24 bav1684.7 v idem per Scythici profugum divortia ponticsg863.46
581 indomitum regem Romanaque fata morantem
582 bnf8041.41 ad mortem Sulla felicior ire coegi.
583 pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur
584 terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis:
585 hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas
586 ubk205.23 v bbb45.10r Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis
587 Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene,
588 occasus mea iura timent Tethynque fugacem
589 qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis,
590 hab4112.17 r bnf8040.26 me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces
591 Heniochi notique erepto vellere Colchi,
592 Cappadoces mea signa timent et dedita sacris
593 incerti Iudaea dei mollisque Sophene,
594 Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi:
595 quod socero bellum praeter civile reliqui? '
596 verba ducis nullo partes clamore secuntur
597 nec matura petunt promissae classica pugnae.
598 bnf10315.23 bnf8039.18 sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri
599 signa nec in tantae discrimina mittere pugnae
600 iam victum fama non visi Caesaris agmen.
601 pulsus ut armentis primo certamine taurus
602 silvarum secreta petit vacuosque per agros
603 exul in adversis explorat cornua truncis
604 nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta
605 excussi placuere tori, mox reddita victor
606 quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
607 csg864.159 invito pastore trahit, sic viribus inpar
608 tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura
609 Brundisii tutas concessit Magnus in arces.csg863.47
610 urbs est Dictaeis olim possessa colonis,
611 quos Creta profugos vexere per aequora puppes
612 Cecropiae victum mentitis Thesea velis.
613 hinc latus angustum iam se cogentis in artum
614 Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
615 Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
616 nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor
617 ubk205.24 r portus erat, si non violentos insula Coros
618 exciperet saxis lassasque refunderet undas.
619 hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
620 bav1683.9 v opposuit natura mari flatusque removit,
621 ut tremulo starent contentae fune carinae.
622 bnf8041.42 hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur
623 in portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur
624 bav1685.12 r Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas.
625 hoc fuga nautarum, cum totas Hadria vires
626 movit et in nubes abiere Ceraunia cumque
627 spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
628 ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis
629 nec licet ad duros Martem convertere Hiberos,
630 hab4112.17 v cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes,
631 tum subole e tanta natum cui firmior aetas
632 adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus:
633 Euphraten Nilumque move, quo nominis usque
634 nostri fama venit, quas est vulgata per urbes
635 post me Roma ducem. sparsos per rura colonos
636 bnf7900.63 r redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges
637 Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas
638 bnf10314.26 admoneo nec tu populos utraque vagantiscsg863.48
639 Armenia Pontique feras per litora gentis
640 Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso
641 csg864.160 pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri
642 et --- quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
643 bella feres totoque urbes agitabis in orbe
644 perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.
645 at vos, qui Latios signatis nomine fastos,
646 primus in Epirum Boreas agat; inde per arva
647 ubk205.24 v Graiorum Macetumque novas adquirite vires
648 dum paci dat tempus hiemps. ' sic fatur, et omnes
649 iussa gerunt solvuntque cavas a litore puppes.
650 bnf8040.27 at numquam patiens pacis longaeque quietis
651 armorum, nequid fatis mutare liceret,
652 adsequitur generique premit vestigia Caesar.
653 sufficerent aliis primo tot moenia cursu
654 bnf13045.21 rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,
655 ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
656 Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,
657 nil actum credens cum quid superesset agendum,
658 instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnem
659 Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
660 communem tamen esse dolet; nec rursus aperto
661 vult hostes errare freto, sed molibus undas
662 bnf8041.43 obstruit et latum deiectis rupibus aequor.
663 bav1683.10 r cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus
664 haurit saxa vorax montesque inmiscet harenis,
665 ut, maris Aeolii medias si celsus in undas
666 bnf10315.24 depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupesbbb45.10v
667 emineant, vel si convolso vertice Gauruscsg863.49
668 decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
669 ergo, ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
670 hab4112.18 r tunc placuit caesis innectere vincula silvis
671 roboraque inmensis late religare catenis.
672 talis fama canit tumidum super aequora Persen
673 construxisse vias, multum cum pontibus ausis
674 bav1685.12 v Europamque Asiae Sestonque admovit Abydo
675 csg864.161 incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
676 non Eurum Zephyrumque timens, cum vela ratisque
677 in medium deferret Athon. sic ora profundi
678 ubk205.25 r artantur casu nemorum; tunc aggere multo
679 surgit opus longaeque tremunt super aequora turres.bnf8039.19
680 bav1684.8 r Pompeius tellure nova conpressa profundi
681 ora videns curis animum mordacibus angit,
682 ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.
683 saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae
684 ipsa maris per claustra rates fastigia molis
685 discussere salo spatiumque dedere carinis
686 tortaque per tenebras validis ballista lacertis
687 multifidas iaculata faces. ut tempora tandem
688 furtivae placuere fugae, ne litora clamor
689 nauticus exagitet neu bucina dividat horas
690 neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas
691 praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo
692 Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
693 cum tacitas solvere rates. non anchora voces
694 movit, dum spissis avellitur uncus harenis;
695 dum iuga curvantur mali dumque ardua pinusbnf10314.27
696 erigitur, pavidi classis siluere magistri,csg863.50
697 strictaque pendentes deducunt carbasa nautae
698 nec quatiunt validos, ne sibilet aura, rudentes.
699 bnf8041.44 dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur,
700 quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem
701 Italiam. vix fata sinunt; nam murmure vasto
702 inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
703 totque carinarum permixtis aequora sulcis
704 ergo hostes portis, quas omnis solverat urbisbav1683.10 v
705 cum fato conversa fides, murisque recepti
706 praecipiti cursu flexi per cornua portuscsg864.162
707 ora petunt pelagusque dolent contingere classi.
708 heu pudor, exigua est fugiens victoria Magnus.
709 ubk205.25 v angustus puppes mittebat in aequora limeshab4112.18 v
710 artior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.bnf8040.28
711 hic haesere rates geminae, classique paratae
712 excepere manus, tractoque in litora bello
713 hic primum rubuit civili sanguine Nereus,
714 cetera classis abit summis spoliata carinis:
715 ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,
716 Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
717 rapta puppe minor subducta est montibus Argo
718 vanaque percussit pontum Symplegas inanem
719 et statura redit. iam Phoebum urguere monebat
720 non idem Eoi color aetheris, albaque nondum
721 lux rubet et flammas propioribus eripit astris,
722 et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae
723 in faciem puri redeunt languentia caeli,bav1685.13 r
724 maioresque latent stellae, calidumque refugit
725 Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas
726 non ea fata ferens quae cum super aequora totocsg863.51
727 praedonem sequerere mari: lassata triumphis
728 descivit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus
729 et natis totosque trahens in bella penates
730 vadis adhuc ingens populis comitantibus exul.
731 quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.bnf7900.63 v
732 non quia te superi patrio privare sepulchro
733 maluerint Phariae busto damnantur harenae:bnf10315.25
734 parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto
735 abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellusbnf8041.45
736 inmaculata sui servetur sanguine Magni.



Lucanus, Bellum civile, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Lucanus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik